UROTALT

UROTALT
UROTALT
Deus Ethnicus, de quo Herodot. Mus. 3. ubi Arabum religionem et mores describit: Διόνυσον δὲ θεὀν μοῦνον, καὶ την` Οὐρανίην ἡγέονται εἶναι. Subdit: Ο᾿νομάζουσι δὲ τὸν μεν Διόνυσον Ο᾿ροτᾶλι, την` δὲ Οὐρανίην Α᾿λιλάι. Etymon quod attinet, Puto notare beneficium luminum, inquit Vossins; Habemus, Es. c. 26. v. 19. ubi est tal oroth, h. c. ros lucis, sive luminum. aliam originationem huius nominis ex Cl. Pocokio exhibet. d. Dickinsonus, Delph. Phoen. p. 107. Nic. Lloydius. Verba Herodoti Latine, Solos pro Diis habent Dionysum et Uraniam: Ac Dionysum quidem Urotalt, Uraniam vero Alilat appellant. De quibus duobus Diis similiter Origenes, contra Celsum, l. 5. Α᾿ράβιοι δὲ την` Οὐρανίαν καὶ Διόνυσὸν, τούτους μόνους σέβοντες, Arabes Uraniam tantum ac Liberum colunt. Aliter tameu de isto Arrianus, l. 7. ubi narrat, quomodo Alexander M. quia cognovisser, duos solum Deos ab Arabibus coli, Uranum sive Caelum, et Dionysum sive Liberum, petierit, ut duobus illis tertius adderetur: quippe qui non inferiota Liberô Patre gessisset ac praeterea Arabibus concessisset suis vivendi legibus potestataem. Sed de Arabibus antiquis potior est Herodoti auctoritas. Nec propterea diffitendum, ab iis Liberum quoque, ob res stremue gestas, divinô esse honore adfectum. Sed enim honos ille primitus heroicus solum fuit; postea in divinum est conversus: neque tum Liber seosim cultus a Sole; sed cultu mixtô Liberum in Sole, Solem in Libero, venerabantur. Sed nec illud probatur, quod Libero Uranum addit Arrianus, Uraniâ praeteritâ, quam Asia et Africa omnis tantopere coluit: nec Uranus est a Sole, qui Caelestes moderatur ignes, divesus, voss. de Idolol. l. 2. c. 8. Ubi Solem, varus sub nominibus, olim cultum esse, pluribus ostendit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • SOL — Phoenicibus olim Η῏λ, El, teste Serviô, In l. 1. Aen. v. 646. qui de Belo Phoenice, unde creta Dido, loquens, Omnes, inquit, in illis, partibus Solem colunt, qui ipsorum linguâ Hel dicitur; unde et Η῞λιος: η in ω discedente, et spiritu, in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”